Dixit autem villicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me villicationem fodere non valeo mendicare erubesco scio quid faciam ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas
Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quia gloria et honore coronasti sanctum tuum et constituisti eum super opera manuum tuarum
Fratres scitis quoniam gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes ideo notum vobis facio quod nemo in spiritu dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere dominus Jesus nisi in...
In medio et in circuitu sedis dei quattuor animalia senas alas habentia oculis undique plena non cessant nocte ac die dicere sanctus sanctus sanctus dominus deus omnipotens qui erat et qui est et qui...
Laudem dicite deo nostro omnes sancti ejus et qui timetis deum pusilli et magni quoniam regnabit dominus deus noster omnipotens gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei