Ibat Jesus in civitatem Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae
Audivi vocem in caelo angelorum multorum dicentium timete dominum et date claritatem illi et adorate eum qui fecit caelum et terram mare et fontes aquarum alleluia alleluia
Ecce mitto angelum meum qui praecedat te et custodiat semper observa et audi vocem meam et inimicus ero inimicis tuis et affligentes te affligam et praecedet te angelus meus
Ecce tabernaculum dei cum hominibus et spiritus dei habitabat in vobis templum enim domini sanctum est quod estis vos pro cujus amore celebrant honorem gaudia templi tempore festo
Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de caelo a deo paratam et audivi vocem de throno dicentem ecce tabernaculam dei cum hominibus et habitabit cum eis