Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis alleluia altitudo tua similis est palmae insufficienti in plenitudine caritatis alleluia alleluia alleluia
Venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quidquam sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio alleluia
Vigilate omnes et orate nescitis horam quando tempus sit vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniet sero an media nocte an galli cantu an mane ne dum venerit repente inveniat vos...
Vigilate ergo nescitis enim quando tempus sit vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane ne dum repente venerit inveniat nos dormientes