Laetamini cum Jerusalem et exsultare in ea omnes qui diligitis ea | Gaudete cum ea gaudio magno universi qui lugebatis super eam | Et suggeatis et repleamini ab ubere consolationis ejus | Ut...
Alleluia audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia laus et honor et virtus deo nostro est quia vera et justa judicia ejus sunt alleluia et iterum dixerunt alleluia
Cumque sancta membra beati Medardi tumulo conderentur caelum apertum est et duae columbae visae sunt descendisse quasi nubes et de ore ejus egressa est columba candida sicut nix
Direxisti viam ejus in conspectu tuo domine quando eum fecisti sinum vasti maris quasi sepulcrum patens evadere sicut pisci jussisti Ionam absorptum evomere
Ecce ego Joannes vidi ostium apertum in caelo et ecce sedes posita erat in eo et in medio sedis et in circuitu ejus quattuor animalia plena oculis ante et retro et dabant gloriam et honorem et...
Laudem dicite deo nostro omnes sancti ejus et qui timetis deum pusilli et magni quoniam regnabit dominus deus noster omnipotens gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei