Genre:
Full text:
Ex ore lactentium laudem deo perficit infantes egentium dum quasi nutrix reficit
Feast:
Full text | |
---|---|
h04716CaH |
Gaudens gaudebo in domino et exsultavit anima mea in deo salutari meo | Quia induit me vestimentum salutis et indumentum justitiae circumdedit me | Quasi sponsam decoratum corona et sponsam ornata... |
001300A |
Aeternae jucunditatis cantico beata Maria Magdalena collaudat dominum in operibus suae pietatis quibus se de peccatrice justam fecit ut quasi Libanus odorem haberet intimae suavitatis |
001306A |
Agatha laetissima et glorianter ibat ad carcerem et quasi ad epulas invitata agonem suum domino precibus commendabat |
001307A |
Agatha nobilissimis orta natalibus ab ignobili gaudens trahebatur ad carcerem et quasi ad epulas invitata agonem suum domino precibus commendabat |
001340A |
Alleluia audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia laus et honor et virtus deo nostro est quia vera et justa judicia ejus sunt alleluia et iterum dixerunt alleluia |
001444A |
Aperiens Joannes sarcophagum amariores cum hac voce lacrimas dedit heu heu pater amate heu doctor egregie cur me de domo patris eductum quasi orphanum dereliquisti |
001607A |
Beatum Vitalem Satorum et repositum jussit Valerianus pro Christo quasi in prandium jugulandos afferri |
001619A |
Beatus Cucuphas expansis ad caelum manibus ait gratias tibi ago omnipotens et salvator mundi qui me primo plasmasti modo iterum quasi a novo tua gratia reformasti |
001629A |
Beatus Germanus quasi sidus splendidus claritate plenus mundo enituit |
001693A |
Benedicemus trinum et unum deum cui cuncta serviunt et laudem dicunt quia virtus carne tenera a carnificibus fecit invitus |