In finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrios | Notus in Judaea deus in Israel magnum nomen ejus | Et factus est in pace locus ejus et habitatio ejus in Sion | Ibi confregit potentias arcuum scutum gladium et bellum | Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis | Turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis | Ab increpatione tua deus Jacob dormitaverunt qui ascenderunt equos | Tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua | De caelo auditum fecisti judicium terra tremuit et quievit | Cum exsurgeret in judicium deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae | Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi | Vovete et reddite domino deo vestro omnes qui in circuitu ejus affertis munera terribili | Et ei qui aufert spiritum principum terribili apud reges terrae
Dicant nunc Judaei quomodo milites custodientes sepulcrum perdiderunt regem ad lapidis positionem quem cornu arcum scutum et gladium et bellum illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis alleluia