O quanta sunt caelestia angelorum gaudia de Christi resurrectione per quam humana natura in supernis sedibus reducta est ad integrum atque sanctis angelis conjuncta est alleluia
O vere sancti milites Thebaei fortes in agone fidei constantes in devotione spei ferventes in dilectione dei terrena despicientes caelestia contemplantes o quam pretiosa mors sanctorum quae vitam...
Dum ergo iter caperet cum rege sacer Vedastus nec mortale sonans caelestia pertracteret et occurrenti caeco lumen restituit et cor principis in fide solidavit