Full text: 
Ave verbi dei parens virginum humilitas | Ave omni naevo carens humilis virginitas | Gaude quae sic gravidaris nec gravaris filio | Gaude quod sic oneraris onere gratissimo | Salve Jesse stirpe orta virgula fructigera | Salve clausa templi porta soli deo pervia | Plaude vellus Gedeonis rore madens pneumatis | Plaude pellis Solomonis pulchrior prae ceteris | Vale Jacob micans stella et illustrans | Maria vale consignata cella rubus in vi flammea | Euge sole quod amicta solem gignis stellula | Euge quod sic prae electa stella caeli fulgida | Pange aurora consurgens luce novi sideris | Pange arcae trina ferens charismata miseris | Eia magnificat tua Jesum Christum anima | Eia tecum ut laudemus ora dulcis Maria
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
Antiphonary of Bratislava I
Notes: 
Full text submitted by Rastislav Luz;