Accedentes carnifices gladio amputaverunt capita eorum et sic in pace commendantes terrae corpus animas sanctas Jesu Christo domino reddiderunt suscipientes victoriae palmam ab aeterno principe...
Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia