Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi amice commoda mihi tres panes quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum
Rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum ait ei Abraham habent Moysen et prophetas audiant illos