Videns lapidem sublatum a monumento Maria cucurrit et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum et dicit eis tulerunt dominum de monumento alleluia
Angelus domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus nolite timere scio enim quia crucifixum quaeritis jam surrexit venite et videte locum ubi...
Super lapidem monumenti stabat angelus et psallebat de resurrectione domini et ante sepulcrum Jesu stabat Maria dicens domine si tu sustulisti eum dic ubi posuisti eum alleluia
Alleluia Angelus domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum et respondens dixit mulieribus quem quaeritis ille autem dixerunt Jesum Nazarenum
Super lapidem monumenti stabant angeli et psallebant de resurrectione domini et ante sepulcrum Jesu stabat Maria plorans domine si tu sustulisti eum dic ubi posuisti eum et ego eum tollam alleluia
Viderunt in quem transfixerunt cum moverentur fundementa terrae sol obscuraretur corpora sanctorum de monumentis resurgerent et crux cum gemmis clavorum per universum mundum radiaret alleluia