Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre et ait illis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra alleluia alleluia
Convocatis Jesus duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent et misit illos praedicare regnum dei et sanare infirmos alleluia alleluia alleluia
Cum factus esset Jesus annorum duodecim ascendentibus illis in Jerusalem secundum consuetudinem diei festi consummatisque diebus cum redirent remansit puer in Jerusalem et non cognoverunt parentes...
Cum sero esset factum erat navis in medio mari et Jesus solus in terra omnes cum viderunt et conturbati sunt et ait illis confidite ego sum nolite timere