Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita...
Te deum patrem ingenitum te filium unigenitum te spiritum sanctum paraclitum sanctam et individuam trinitatem toto corde confitemur laudamus atque benedicimus
Convertimini ad me in jejunio et fletu scindite corda vestra et non vestimenta et convertimini ad dominum deum vestrum ex toto corde vestro ex tota anima vestra
Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia