Nativitatem hodiernam perpetuae virginis genetricis dei Mariae sollemniter celebremus quae sine humano semine caelestem saeculo protulit panem alleluia
Praeclara et multum laudanda sunt Walburgae virginis sanctae merita quae post fluctuantis vitae naufragium amplissimum remunerationis consecuta est fructum alleluia
Magna nobis est hujus beatissimi Eusebii veneranda sollemnitas nimium qui meruit sanguinem fundere pro Christo praedicando unitatem sanctae trinitatis in quo diabolum et falsidicos superavit Arianos...
Ad te Domine confugium facimus Jesu unigenite filii dei suscipe preces archangelorum et orationes sanctae Mariae libera nos ad te clamantem emitte nobis auxilium de caelo sanctus deus sanctus fortis...
Pangat vox humana Christe carmina rex tibi semper praeclara | Nostra qui salute venis in arva virginis sacrae per aulam | Cujus festa et natalem celebrat fidelium ecclesia | Tibi nato atque psallit...