Dux militum Symphorus filio suo ipsa nocte mortuo a carcerariis in fide eum suscepit ab apostolo autem suscitatur unicus filius ejus et modo curat omnes infirmitates ad se venientes
Ecce annuntio vobis magnum gaudium et laetabitur cor vestrum puer vobis natus est mater ejus non novit virum ipse reget omnes gentes in fortitudine sua
Fundata est domus domini super verticem montis Sion et super cacumen ejus mater exsultet ecclesia et venient ad eam omnes gentes et laetabuntur quia in ea decantant vox laetitiae
Iste est sacerdos domini qui in mandatis ejus meditatus est die ac nocte iste directus est ab apostolo Petro Ravennam praedicare baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
Nunc facta est salus et virtus et regnum dei nostri et potestas Christi ejus quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum dei nostri die ac nocte
Et intrantes domum | In qua sedit in parentis gremio | Qui creavit caelos a principio | Invenerunt puerum | Qui fundavit terram super Maria | Cujus palmo concluduntur omnia | Cum Maria matre ejus |...