Domine Jesu Christe qui me in cathedra apostoli tui sedere fecisti praesta mihi ut mittas angelum tuum qui me hodie vespertino tempore perducat ad famulum tuum Hermen
Egregius Christi martyr Cucuphas oravit deum et dixit domine mi Jesu Christe qui creasti omnia exaudi me certantem cum diabolo et ostende incredulis mirabilia tua
Expandens manus suas ad deum dixit invitatus ad convivium tuum venio gratias agens quia me dignatus es domine Jesu Christe ad tuas epulas invitare sciens quod ex toto corde meo desiderabam te