Factum est ut quaedam discipula nomine Thabita plena operibus bonis et eleemosynis infirmata moreretur miserunt autem discipuli ad Petrum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos
Ibat Jesus in civitatem quae dicitur Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae
Ibat Jesus in civitatem Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae
Locutus est dominus discipulis suis exemplum enim dedi vobis ut alter alterius pedes vestros lavetis quia in hoc cognoscent omnes homines quod mei estis discipuli si vos invicem dilexeritis
Misso Herodes spiculatore praecepit amputare caput Joannis in carcere quo audito discipuli ejus venerunt et tulerunt corpus ejus et posuerunt illud in monumento
O beata oboedientia qua et magistri virtus ostenditur et discipuli meritum comprobatur et humanos gressus undis ferentibus mirabiliter puerulus liberatur