Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi a domino ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Beate martyr Januari qui cum tuis felicibus collegis nunc inhabitas in atriis dei eisdem tibi adjunctis apud eum qui te elegit et assumpsit intercede pro nobis
Dum transisset Maria mater domini de hoc mundo apostoli lacrimas fundebant prae gaudio jam pergis gloriosa ante conspectum domini intercede pro nobis ad dominum
Gaude dei genetrix virgo immaculata gaude quae gaudium ab angelo suscepisti gaude quae genuisti aeterni luminis claritatem gaude mater gaude sancta dei genetrix virgo tu sola mater innupta te laudat...