Erit dominus adjutor tuus contra omnes inimicos tuos et sicut argentum igne probatum mundum faciet te tunc coram domino habebis fiduciam et dum oraveris ad eum exaudiet te
Dum caelum mutatur et terra movetur tunc veniet sanctus sanctorum in nubibus caelorum ostendens vulnera sua o quam felix anima quam levat justitia dicens in gaudio viso suo domino miserere mei...
Orta perfidia sectae Arianorum tempore Constantii scelerati imperatoris stola pontificali iste sanctus Eusebius sacratus a Julio summo pontifice atque ad destruendam ipsam haeresim Vercellis...
Surgens ergo mane Jacob tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit in titulum fundensque oleum desuper votum vovit domino et dixit vere locus iste sanctus est et ego nesciebam
Almi prophetae progenies pia clarus parente nobilior patre quem matris albus claudere nescius ortus senilis prodidit indicem | Cum virginalis regia gloria summi tonantis nomine pigneris gestaret...