Ecce tabernaculum dei cum hominibus et spiritus dei habitabat in vobis templum enim domini sanctum est quod estis vos pro cujus amore celebrant honorem gaudia templi tempore festo
Omnis enim qui caste vivit templum dei est et spiritus sancti habitatio qui autem dei templum violaverit disperdet illum deus templum dei sanctum est quod estis vos
Dic nobis quando haec erunt domine et quod signum adventus tui videte nequis vos seducat ullomodo audituri enim estis proelia videte ne turbemini in patientia enim vestra possidebitis animas vestras...
Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesus