Isti sunt viri sancti quos elegit dominus in caritate non ficta et dedit illis gloriam sempiternam quorum doctrina fulget ecclesia ut sol et luna alleluia
Quando sanctus Medardus accepit transitum corporis ipsius horae momento caeli prorsus aperti sunt et ante sancti corpusculum quasi per tres horas divina luminaria astiterunt et magnum fuit mysterium
Quidam vero adolescens membris omnibus miserabiliter contractus dum quidam caeco mente benigna ductoris officium exhibuisset utili errore in sarcophagum viri sancti impegit et mox diu denegatam...
Sancti corporis reliquias beatae ejus puellae a flumine reductas flebiles cum amicis exsequias celebrantes sepelierunt et super eas aediculum vilibus ex lignis construxerunt