Dixit paterfamilias operariis suis quid hic statis tota die otiosi at illi respondentes dixerunt quia nemo nos conduxit ite in vineam meam et quod justum fuerit dabo vobis
Factum est autem ut post dies aliquot sequeretur incommodum quo ingravescente civitas tota turbatur accelerabat transitum qui vocabat ad gloriam et fessum ad laboribus dominus invitat ad praemia
Ibo mihi ad montem myrrhae et ad collem Libani et loquar sponsae meae tota speciosa es proxima mea et macula non est in te veni a Libano veni et transibis ad montem Seir et Hermon a cubilibus leonum...