De nocte spiritus meus vigilat ad te domine qua lux praecepta tua super terram | Justitiam discite qui habitatis terram cessavit enim impius | Omnis enim qui non dedicerit justitiam super terram...
Angelus autem domini descendit de caelo in custodia carceris et tetigit eum dicens famule dei Marce ecce nomen tuum in libro vitae adscriptum est alleluia
Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quia gloria et honore coronasti sanctum tuum et constituisti eum super opera manuum tuarum