Anima mea liquefacta est ut dilectus locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi invenerunt me custodes civitatis percusserunt me et vulneraverunt me tulerunt pallium meum...
Filiae Jerusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros quoniam venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres quae non genuerunt et ubera quae non...
Hortus conclusus dei genetrix hortus conclusus et fons signatus amica mea et veni quam pulchra es amica mea quam pulchra es et decora oculi tui columbarum
O virgo virginum quomodo fiet istud quia nec primam similem visa est nec habere sequentem filiae Jerusalem quid me admiramini divinum est mysterium hoc quod cernitis