Cumque sanctus domini gravissime torqueretur voce magna clamavit tu nosti deus omnipotens quia haec supplicia pro tuo sancto nomine libentissime sustineo
Cumque vir domini Syrus Veronam pervenisset quaedam matrona nobilis sacris ejus pedibus provoluta clamabat domine pater sancte redde mihi unicum filium defunctum et credam dominum salutis quem...
Et ut perfecerunt omnia secundum legem domini reversi sunt in Galilaea in civitate Nazareth et Jesus proficiebat sapientia aetate et gratia dei erat in illo
Si ego verus Christi servus sum et si vera sunt omnia quae ex ore meo haec mulier audivit et credidit aperiat os ejus qui aperuit os Zachariae prophetae domini