Caritas est summum bonum amplum donum in quo pendet omnis ordo praeceptorum per quem vetus atque nova lex impleretur per quem deus ac proximus diligitur per quem caelorum regnum adipiscitur
Clamabat autem mulier domine adjuva me qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus at illa dixit utique nam et catelli edunt de mensa dominorum suorum
Dimitte nobis domine et debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in tentationem sed libera nos ab omni malo alleluia
Dixit dominus mulieri Chananaeae non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum utique domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum ait illi Jesus...