Duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus pharisaeus et alter publicanus pharisaeus stans haec apud se orabat deus gratias tibi ago quia non sum sicut ceteri homines raptores injusti...
Haec est regina virginum quae genuit regem velut rosa decora virgo dei genetrix per quam reperimus deum et hominem alma virgo intercede pro nobis omnibus
Regressus Lucianus presbyter a sancto Joanne episcopo jussit ut consurgerent omnes diluculo et foderent in acervo illo ubi putabat esse corpora sanctorum