Ab oriente venerunt magi in Bethleem adorare dominum et apertis thesauris suis pretiosa munera obtulerunt aurum sicut regi magno thus sicut deo vero myrrham sepulturae ejus alleluia
Accesserunt ad Jesum discipuli dicentes edissere nobis parabolam et respondens ait vobis datum est nosse mysterium regni dei ceteris autem in parabolis
Accingimini filii potentes et estote parati pugnare in proelio quoniam melius est nobis more in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum sicut fuerit voluntas in caelo sic fiat
Accingimini filii potentes et estote quoniam melius est nobis mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum sicut fuerit voluntas in caelo sic fiat
Beatus Stephanus levita magnificus sicut ante alios dominicae passionis et pietatis enituit imitator sic domine apud te pro nobis sit perpetuus intercessor