Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistunt milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumastant patriarcharum...
Intercessio nobis sanctorum Gervasii et Protasii martyrum tuorum domine succurrat atque nos ubique protegat ac defendat ut amborum precibus ab omnibus malis liberemur
O veneranda martyrum gloriosa certamina qui in suis corporibus pro Christo immania pertulerunt tormenta et ideo percipere meruerunt immarcescibilem aeternae gloriae coronam
O vere sancti milites Thebaei fortes in agone fidei constantes in devotione spei ferventes in dilectione dei terrena despicientes caelestia contemplantes o quam pretiosa mors sanctorum quae vitam...
Salvator mundi salva nos omnes sancta dei genetrix virgo semper Maria ora pro nobis precibus quoque sanctorum apostolorum martyrum et confessorum atque sanctarum virginum suppliciter petimus ut a...
Salvator mundi salva nos omnes sancta dei genetrix virgo semper Maria ora pro nobis precibus quoque sanctorum angelorum archangelorum prophetarum et patriarcharum apostolorum evangelistarum et...
Ubi est caritas et dilectio ibi sanctorum est congregatio ibi nec in ira nec indignatio sed firma caritas in perpetuum Christus descendit mundum redimere ut liberaret a morte hominum exemplum...