Magnae deus potentiae qui fertili natos aqua partim relinquis gurgiti partim levas in aera | Demersa lymphis imprimens subvecta caelis erigens ut stirpe ab una prodita diversa repleant loca | Largire...
Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus socii gestaque fortia nam gliscit animus promere cantibus victorum genus optimum | Hii sunt quos retinens mundus inhorruit ipsum nam sterili flore pro aridum...
Distulit tamen diu baptismi gratiam quia tumens inanis philosophia volebat humana ratione comprehendere quod pia mens vivacitate fidei nititur apprehendere
Ergo pater sancte meritis et nomine magne praesulis Oswalde clemens auditor adesto supplicibus servis pariter plorantibus assis conscia quos operis pravi mens anxia fundit ac praesta veniam fidei...
Martyr Thoma martyr dei pretiose qui lavisti stolam tuam in agni dei cruore alleluia filiorum ad te clamantium voces admitte et quos honorasti tua sancta passione adjuva pia intercessione
Sancte Sigismunde a deo coronate rex electe de milibus Israel te unxit dominus oleo exsultationis prae consortibus tuis benedictus rex qui meruisti summi regis servus fieri o rex et martyr cum filiis...