Full text: 
Agone triumphali militum regis summi dies iste celebris | Est populis Christo regi credulis | Hii delectamentum respuerant mundanorum | Et crucem tunc turpem cottidie bajularunt | Hos nullius feritas a Christo separat | Quin ad eum mortibus millenis properent | Non carcer ullus aut cathenae molliunt fortia in Christo pectora | Sed nec ferarum morsus diri martyrum solidum excavant animum | Non imminens capiti gladius territat | Fortissimos milites optimi domini | Nunc manu dei complexi persequentum insultant furoribus quondam crudelibus | Et plebi Christi solamen suppeditant in cunctis laboribus lubrici saeculi | Vos Christi martyres | Nos valde fragiles | Precibus nos justo judici sinceris jugiter commendare curate
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
NL-Uu 406 (3 J 7); online (Hymnoglypt, Matthew Carver)