Full text: 
Virginis Mariae laudes intonent christiani | Eva tristis abstulit sed Maria protulit natum qui redemit peccatores | Lux et virtus modulo convenere stupendo Mariae filius regnat unius | Dic nobis Maria ego clemens et pia quomodo facta es genetrix cum tu sis plasma de te nascentis | Angelus est testis ad me missus caelestis natus est ex me spes mea et incredula matre Judaea | Credendum est magis soli Gabrieli forti quam judaeorum prave cohorti | Scimus Christum processisse ex Maria vere tu nobis Christe rex miserere
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
NL-Uu 406 (3 J 7);