Full text: 
In finem pro octava psalmus David | Salvum me fac domine quoniam defecit sanctus quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum | Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt | Disperdat dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam | Qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est | Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo | Eloquia domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum | Tu domine servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum | In circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)