Full text: 
In finem psalmus David usquequo domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me | Quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem | Usquequo exaltabitur inimicus meus super me | Respice et exaudi me domine deus meus illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte | Nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exsultabunt si motus fuero | Ego autem in misericordia tua speravi exsultabit cor meum in salutari tuo cantabo domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini domini altissimi
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)