Full text: 
In finem psalmus David | Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer | Desiderium cordis ejus tribuisti ei et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum | Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso | Vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi | Magna est gloria ejus in salutari tuo gloriam et magnum decorem impones super eum | Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo | Quoniam rex sperat in domino et in misericordia altissimi non commovebitur | Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt | Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis | Fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum | Quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire | Quoniam pones eos dorsum in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum | Exaltare domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)