Full text: 
Psalmus David dominus regit me et nihil mihi deerit | In loco pascuae ibi me collocavit super aquam refectionis educavit me | Animam meam convertit deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum | Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt | Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me impinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est | Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo domini in longitudinem dierum
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)