Full text: 
Prima sabbati psalmus David domini est terra et plenitudo ejus orbis terrarum et universi qui habitant in eo | Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum | Quis ascendet in montem domini aut quis stabit in loco sancto ejus | Innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec juravit in dolo proximo suo | Hic accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutari suo | Haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem dei Jacob | Attollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae | Quis est iste rex gloriae dominus fortis et potens dominus potens in praelio | Attollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae | Quis est iste rex gloriae dominus virtutum ipse est rex gloriae
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)