Full text: 
In finem psalmus David judica me domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in domino sperans non infirmabor | Proba me domine et tenta me ure renes meos et cor meum | Quoniam misericordia tua ante oculos meos est et complacui in veritate tua | Non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo | Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo | Lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum domine | Ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua | Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae | Ne perdas cum impiis deus animam meam et cum viris sanguinum vitam meam | In quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus | Ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei | Pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te domine
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)