Full text: 
Psalmus David priusquam liniretur dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo dominus protector vitae meae a quo trepidabo | Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt | Si consistant adversum me castra non timebit cor meum si exsurgat adversum me praelium in hoc ego sperabo | Unam petii a domino hanc requiram ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae ut videam voluptatem domini et visitem templum ejus | Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui | In petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam domino | Exaudi domine vocem meam qua clamavi ad te miserere mei et exaudi me | Tibi dixit cor meum exquisivit te facies mea faciem tuam domine requiram | Ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adjutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus | Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me dominus autem assumpsit me | Legem pone mihi domine in via tua et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos | Ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi | Credo videre bona domini in terra viventium | Exspecta dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine dominum
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)