Full text: 
Psalmus David in consummatione tabernaculi afferte domino filii dei afferte domino filios arietum | Afferte domino gloriam et honorem afferte domino gloriam nomini ejus adorate dominum in atrio sancto ejus | Vox domini super aquas deus majestatis intonuit dominus super aquas multas | Vox domini in virtute vox domini in magnificentia | Vox domini confringentis cedros et confringet dominus cedros Libani | Et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium | Vox domini intercidentis flammam ignis | Vox domini concutientis desertum et commovebit dominus desertum Cades | Vox domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo ejus omnes dicent gloriam | Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit dominus rex in aeternum dominus virtutem populo suo dabit dominus benedicet populo suo in pace
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)