Full text: 
David cum immutavit vultum suum coram Achimelech et dimisit eum et abiit | Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo | In domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur | Magnificate dominum mecum et exaltemus nomen ejus in idipsum | Exquisivi dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me | Accedite ad eum et illuminamini et facies vestrae non confundentur | Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum | Immittet angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos | Gustate et videte quoniam suavis est dominus beatus vir qui sperat in eo | Timete dominum omnes sancti ejus quoniam non est inopia timentibus eum | Divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem dominum non minuentur omni bono | Venite filii audite me timorem domini docebo vos | Quis est homo qui vult vitam diligit dies videre bonos | Prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum | Diverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam | Oculi domini super justos et aures ejus in preces eorum | Vultus autem domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum | Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos | Juxta est dominus iis qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit | Multae tribulationes justorum et de omnibus his liberabit eos dominus | Custodit dominus omnia ossa eorum unum ex his non conteretur | Mors peccatorum pessima et qui oderunt justum delinquent | Redimet dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eo
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online);