Full text: 
In finem psalmus ipsi David | Exspectans exspectavi dominum et intendit mihi | Et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos | Et immisit in os meum canticum novum carmen deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in domino | Beatus vir cujus est nomen domini spes ejus et non respexit in vanitates et insanias falsas | Multa fecisti tu domine deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi annuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum | Sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti | Tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me | ut facerem voluntatem tuam deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei | Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo domine tu scisti | Justitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo | Tu autem domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me | Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus comprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me | Complaceat tibi domine ut eruas me domine ad adjuvandum me respice | Confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala | Ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge | Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur dominus qui diligunt salutare tuum | Ego autem mendicus sum et pauper dominus sollicitus est mei adjutor meus et protector meus tu es deus meus ne tardaveris
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online);