Full text: 
Omnes gentes plaudite manibus jubilate deo in voce exsultationis | Quoniam dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram | Subjecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris | Elegit nobis hereditatem suam speciem Jacob quam dilexit | Ascendit deus in jubilo et dominus in voce tubae | Psallite deo nostro psallite psallite regi nostro psallite | Quoniam rex omnis terrae deus psallite sapienter | Regnabit deus super gentes deus sedet super sedem sanctam suam | Principes populorum congregati sunt cum deo Abraham quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen
Genre: 
Office

Psalm