Genre: 
Full text: 
In finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrios | Notus in Judaea deus in Israel magnum nomen ejus | Et factus est in pace locus ejus et habitatio ejus in Sion | Ibi confregit potentias arcuum scutum gladium et bellum | Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis | Turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis | Ab increpatione tua deus Jacob dormitaverunt qui ascenderunt equos | Tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua | De caelo auditum fecisti judicium terra tremuit et quievit | Cum exsurgeret in judicium deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae | Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi | Vovete et reddite domino deo vestro omnes qui in circuitu ejus affertis munera terribili | Et ei qui aufert spiritum principum terribili apud reges terrae