Genre: 
Full text: 
Intellectus David cum esset in spelunca oratio | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad dominum deprecatus sum | Effundo in conspectu ejus orationem meam et tribulationem meam ante ipsum pronuntio | In deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi | Considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirat animam meam | Clamavi ad te domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium | Intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me | Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me exspectant justi donec retribuas mihi