Full text: 
Alleluia cantate domino canticum novum laus ejus in ecclesia sanctorum | Laetetur Israel in eo qui fecit eum et filii Sion exsultent in rege suo | Laudent nomen ejus in choro in tympano et psalterio psallant ei | Quia beneplacitum est domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salutem | Exsultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis | Exaltationes dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum | Ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis | Ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis | Ut faciant in eis judicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis ejus alleluia
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)