Full text: 
Benedictus deus vivens in aevum et regnum illius quia ipse flagellat et miseretur deducit usque ad inferos deorsum et reduit a perditione majestate sua et non est qui effugiat manum ejus confitemini illi filii Israel coram nationibus quia ipse dispersit vos in illis et ibi ostendit majestatem suam et exaltate illum coram omni vivente quoniam dominus noster et ipse est pater noster et ipse est deus noster in omnia saecula flagellabit vos ob iniquitates vestras et omnium miserebitur vetrum et colliget vos ab omnibus nationibus ubicumque dispersi fueritis cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra ut faciatis coram illo veritatem tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius et nunc aspicite quae fecit vobiscum et confitemini illi in toto ore vestro benedicite dominum justitiae et exaltate regem saeculorum ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et majestatem ejus genti peccatorum convertimini peccatores et facite justitiam coram illo quis scit si velit vos et faciat vobis misericordiam ego et anima mea regi caeli laetationes dicimus et anima mea laetabitur omnibus diebus vitae suae benedicite dominum omnes electi et omnes laudate majestatem illius agite dies laetitiae et confitemini illi
Genre: 
Mass/Office

Canticle