|
L |
ALEPH Quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum |
|
L |
BETH Filii Sion inclyti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli |
|
L |
GHIMEL Sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto |
|
L |
DALETH Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis |
|
L |
HE Qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora |
|
L |
VAU Et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non coeperunt in ea manus |
|
L |
ZAIN Candidiores Nazaraei ejus nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphiro pulchriores |
|
L |
HETH Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhaesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum |
|
L |
TETH Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae |
|
L |
JOD Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei |
|
L |
CAPH Complevit dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta ejus |
|
L |
LAMED Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem |
|
L |
LAMECH Nevěřili sú králové (...) |
|
L |
MEM Propter peccata prophetarum ejus et iniquitates sacerdotum ejus qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum |
|
L |
NUN Erraverunt caeci in plateis polluti sunt in sanguine cumque non possent tenuerunt lacinias suas |
|
L |
SAMECH Recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere jurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis |
|
L |
PHE Facies domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt |
|
L |
AIN Cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus attenti ad gentem quae salvare non poterat |
|
L |
SADE Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum appropinquavit finis noster completi sunt dies nostri quia venit finis noster |
|
L |
COPH Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis |
|
L |
RES Spiritus oris nostri Christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus |
|
L |
SIN Gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis |
|
L |
THAU Completa est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discooperuit peccata tua |