Full text: 
Rex sanctorum angelorum totum mundum adjuva ora primum tu pro nobis virgo mater germinis et ministri patris summi ordines angelici supplicate Christo regi cetus apostolici supplicetque permagnorum sanguis fusus martyrum implorate confessores consonentque virgines ut donetur magnae nobis tempus indulgentiae omnes sancti atque justi nos precamur cernui ut purgetur omne crimen vestro sub oramine hujus Christe rector alme plebis vota suscipe qui plasmasti protoplastum et genus gignentium mitte sanctum nunc amborum spiritum paraclitum in hanc plebem quam recentem fons baptismi parturit fac in terra fontis hujus sacratum mysterium qui profluxit cum cruore sacro Christi corpore et laetetur mater sancta tota nunc ecclesia ex profectu renascentis tante multitudinis praesta pater atque nate compar sancte spiritus ut te solum semper omni diligamus tempore
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Fulltext source: 
Graduale Nitriensis
Notes: 
Full text by Rastislav Luz