Full text:
Custodes hominum psallimus angelos naturae fragili quos pater addidit caelestis committes insidiantibus ne succumberet hostibus | Nam quod corruerit proditor angelus concessis merito pulsis honoribus ardens invidia pellere nittitur quos caelo deus advocat | Huc custos igitur pervigil advola avertens patria de tibi credita tam morbos animi quam requiescere quidquid non sinit incolas | Sanctae sit triadi laus pia jugiter cujus perpetuo numine machina triplex haec regitur cujus in omnia regnat gloria saecula amen
Genre:
Feast:
Fulltext source:
EC-Qsf 4; Officia propria sanctorum (Rome, 1632 -- p. 9) sometimes appended to the 1632 Breviarium Romanum
Notes:
corresponds with the Urban VIII version (1632)
- Log in to post comments